monumenta.ch > Plinius > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 85
{XXXIV} hunc cibum et oculorum claritati conferre multum, sucum vero cruduae vel angulis tantum tactis cum Attico melle plurimum. facillime concoqui, ciboque eo sensus purgari. Erasistrati schola clamat nihil esse utilius stomacho nervisque, ideo paralyticis et tremulis dari iubet et sanguinem excreantibus.